et factum est cum conplesset loqui ad Saul anima Ionathan
conligata est animae David et dilexit eum Ionathan quasi animam
suam
tulitque eum Saul in die illa et non concessit ei ut
reverteretur in domum patris sui
inierunt autem Ionathan et David foedus diligebat enim eum
quasi animam suam
nam expoliavit se Ionathan tunicam qua erat vestitus et
dedit eam David et reliqua vestimenta sua usque ad gladium et
arcum suum et usque ad balteum
egrediebatur quoque David ad omnia quaecumque misisset eum
Saul et prudenter se agebat posuitque eum Saul super viros
belli et acceptus erat in oculis universi populi maximeque in
conspectu famulorum Saul
porro cum reverteretur percusso Philistheo David egressae
sunt mulieres de universis urbibus Israhel cantantes chorosque
ducentes in occursum Saul regis in tympanis laetitiae et in
sistris
et praecinebant mulieres ludentes atque dicentes percussit
Saul mille et David decem milia
iratus est autem Saul nimis et displicuit in oculis eius
iste sermo dixitque dederunt David decem milia et mihi dederunt
mille quid ei superest nisi solum regnum
non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David ex die illa et
deinceps
post diem autem alteram invasit spiritus Dei malus Saul et
prophetabat in medio domus suae David autem psallebat manu sua
sicut per singulos dies tenebatque Saul lanceam
et misit eam putans quod configere posset David cum
pariete et declinavit David a facie eius secundo
et timuit Saul David eo quod esset Dominus cum eo et a se
recessisset
amovit ergo eum Saul a se et fecit eum tribunum super
mille viros et egrediebatur et intrabat in conspectu populi
in omnibus quoque viis suis David prudenter agebat et
Dominus erat cum eo
vidit itaque Saul quod prudens esset nimis et coepit
cavere eum
omnis autem Israhel et Iuda diligebat David ipse enim
egrediebatur et ingrediebatur ante eos
dixit autem Saul ad David ecce filia mea maior Merob ipsam
dabo tibi uxorem tantummodo esto vir fortis et proeliare bella
Domini Saul autem reputabat dicens non sit manus mea in eo sed
sit super illum manus Philisthinorum
ait autem David ad Saul quis ego sum aut quae est vita mea
aut cognatio patris mei in Israhel ut fiam gener regis
factum est autem tempus cum deberet dari Merob filia Saul
David data est Hadrihel Molathitae uxor
dilexit autem Michol filia Saul altera David et nuntiatum
est Saul et placuit ei
dixitque Saul dabo eam illi ut fiat ei in scandalum et sit
super eum manus Philisthinorum dixit ergo Saul ad David in
duabus rebus gener meus eris hodie
et mandavit Saul servis suis loquimini ad David clam me
dicentes ecce places regi et omnes servi eius diligunt te nunc
ergo esto gener regis
et locuti sunt servi Saul in auribus David omnia verba
haec et ait David num parum vobis videtur generum esse regis
ego autem sum vir pauper et tenuis
et renuntiaverunt servi Saul dicentes huiuscemodi verba
locutus est David
dixit autem Saul sic loquimini ad David non habet necesse
rex sponsalia nisi tantum centum praeputia Philisthinorum ut
fiat ultio de inimicis regis porro Saul cogitabat tradere David
in manibus Philisthinorum
cumque renuntiassent servi eius David verba quae diximus
placuit sermo in oculis David ut fieret gener regis
et post dies paucos surgens David abiit cum viris qui sub
eo erant et percussis Philisthim ducentis viris adtulit
praeputia eorum et adnumeravit ea regi ut esset gener eius
dedit itaque ei Saul Michol filiam suam uxorem
et vidit Saul et intellexit quia Dominus esset cum David
Michol autem filia Saul diligebat eum
et Saul magis coepit timere David factusque est Saul
inimicus David cunctis diebus
et egressi sunt principes Philisthinorum a principio autem
egressionis eorum prudentius se gerebat David quam omnes servi
Saul et celebre factum est nomen eius nimis